2 Macc 5

1Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum. 2Contigit autem per universam Ierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastas, quasi cohortes, armatas, 3et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum iactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. 4Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. 5Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem: 6Iason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophaea capturum. 7Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. 8Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum extrusus est: 9et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedaemonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus: 10et qui insepultos multos abiecerat, ipse et illamentatus, et insepultus abiicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans. 11His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos: et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. 12Iussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. 13Fiebant ergo caedes iuvenum, ac seniorum, et mulierum, et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. 14Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. 15Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum, et patriae fuit proditor: 16et scelestis manibus sumens sancta vasa, quae ab aliis regibus, et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. 17Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: 18alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. 19Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit. 20Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum. postea autem fiet socius bonorum. et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. 21Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. 22Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Ierosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso, a quo constitutus est: 23in Garizim autem Andronicum, et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. 24Cumque appositus esset contra Iudaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres, ac iuvenes vendere. 25Qui cum venisset Ierosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit. 26Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. 27Iudas autem Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et foeni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
Copyright information for VulgS